Passage
Cicero, Philippicae 2.85
lat cicero phi035 perseus lat2
sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. escendis, accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes—diadema ostendis. gemitus toto foro. Vnde diadema? non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat. tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable