Passage
Cicero, Philippicae 2.87
lat cicero phi035 perseus lat2
at etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die sed etiam in diem bibere. Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable