LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.88

lat cicero phi035 perseus lat2

sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit in senatu Caesar acturus. quaero: tum tu quid egisses? audiebam equidem te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. sustulit illum diem fortuna rei publicae. num etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum est. quae tua fuga, quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable