LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.90

lat cicero phi035 perseus lat2

qui tibi dies ille, Antoni, fuit? quamquam mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod tibi invideris. qui tu vir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! pacem haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. quamquam bonum te timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti.

Provenance