LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.91

lat cicero phi035 perseus lat2

tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius benefici figeretur. meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. optimum vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres. constituta res publica videbatur aliis,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable