Passage
Cicero, Philippicae 2.92
lat cicero phi035 perseus lat2
mihi vero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis? inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibant immunitates sed etiam populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable