Passage
Cicero, Philippicae 2.95
lat cicero phi035 perseus lat2
at quibus verbis? modo aequum sibi videri, modo non iniquum. mira verborum complexio! at ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable