LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 2.99

lat cicero phi035 perseus lat2

an quia tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? cum tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum tuorum, tum fis religiosus. quid? eundem in vii viratu nonne destituisti? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. omnibus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. filiam eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. non est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. quid est quod addi possit? contentus eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum comperisses. quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris.

Provenance