Passage
Cicero, Philippicae 3.14
lat cicero phi035 perseus lat2
quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non existimet quem qui armis persequantur conservatores rei publicae iudicentur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable