LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 3.15

lat cicero phi035 perseus lat2

at quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem ut maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicit impurior? ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. ‘Aricina mater.’ Trallianam aut Ephesiam putes dicere. videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotus enim quisque nostrum non est? quod autem municipium non contemnit is qui Aricinum tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum honestissimum?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable