LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 3.18

lat cicero phi035 perseus lat2

at etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus? nam me isdem edictis nescit laedat an laudet. cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti memoriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in me commoveri putat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable