LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 3.23

lat cicero phi035 perseus lat2

sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset ferus. quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable