Passage
Cicero, Philippicae 3.26
lat cicero phi035 perseus lat2
quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius repudiavit. qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius, M. Gallius. O felicem utrumque! nihil enim maluerunt. C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable