LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 3.36

lat cicero phi035 perseus lat2

nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. sunt impii cives—pro caritate rei publicae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.

Provenance