Passage
Cicero, Philippicae 3.8
lat cicero phi035 perseus lat2
atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixi, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso Antonio retinenda nobis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable