Passage
Cicero, Philippicae 3.9
lat cicero phi035 perseus lat2
illi regibus parere iam a condita urbe didicerant: nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur Antonium? quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferente eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable