LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 4.11

lat cicero phi035 perseus lat2

reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae vobis fertis perseveretis. faciam igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor. non est vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo aliqua pacis condicio esse possit. neque enim ille servitutem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. nullus ei ludus videtur esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable