Passage
Cicero, Philippicae 4.13
lat cicero phi035 perseus lat2
quamquam mortem quidem natura omnibus proposuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. hanc retinete, quaeso, Quirites, quam vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Alia omnia falsa, incerta sunt, caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla labefactari potest, numquam demoveri loco. hac maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in dicionem huius imperi redegerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable