LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 4.5

lat cicero phi035 perseus lat2

quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellare eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si ille non hostis, hos qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quirites, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis: qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt.

Provenance