LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 4.7

lat cicero phi035 perseus lat2

sic arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis. quid? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? omnes mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? recte et vere negatis, Quirites. est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani vel constituendam vel recipiendam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable