Passage
Cicero, Philippicae 4.9
lat cicero phi035 perseus lat2
deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab senatu quod resistat Antonio. quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret: omnes enim in consulis iure et imperio debent esse provinciae. negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, negat cuncta Italia, negat senatus, negatis vos. quis illum igitur consulem nisi latrones putant? quamquam ne ei quidem ipsi, quod loquuntur, id sentiunt nec ab iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt. sed spes rapiendi atque praedandi occaecat animos eorum quos non bonorum donatio, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt; qui, dum hic sit quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius —o di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!—urbem se divisurum esse promisit.