Passage
Cicero, Philippicae 5.12
lat cicero phi035 perseus lat2
neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam facta ad aerarium deferebantur. huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domo coacervata est ut, si hoc genus pecuniae iure redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. legem etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudas iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable