Passage
Cicero, Philippicae 5.16
lat cicero phi035 perseus lat2
sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable