Passage
Cicero, Philippicae 5.19
lat cicero phi035 perseus lat2
huc nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. veni postridie: ipse non venit. locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi minae postulabant. at ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet—fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx diebus ante—inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d. xiii. Kalendas Octobris. ipse interea xvii dies de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable