Passage
Cicero, Philippicae 5.21
lat cicero phi035 perseus lat2
quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quod ab eis actum diceretur. M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? num putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable