LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 5.25.p1

lat cicero phi035 perseus lat2

ergo Hannibal hostis, civis Antonius? quid ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reservabat: at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable