Passage
Cicero, Philippicae 5.27
lat cicero phi035 perseus lat2
non enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tampilum—qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem ire iussi sunt: nostros quo iubemus ire, si non paruerit Antonius?—ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne coloniam populi Romani oppugnet. itane vero? hoc per legatos rogandum est? quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. recte ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. quid simile tandem? nos ad civem mittimus ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable