Passage
Cicero, Philippicae 5.28
lat cicero phi035 perseus lat2
age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? ante diem xiii. Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit, tum milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable