Passage
Cicero, Philippicae 5.30
lat cicero phi035 perseus lat2
Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. quo die primum convocati sumus, adfui ipse, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit—nec enim ante potui—sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.