Passage
Cicero, Philippicae 5.39
lat cicero phi035 perseus lat2
quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cum bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere? quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperi populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable