LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 5.45

lat cicero phi035 perseus lat2

demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore eo iure quo qui optimo. qui honos quamquam est magnus illi aetati, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. itaque illa quaeramus quae vix hodierno die consequemur. sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi et nobis et populo Romano potestatem;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable