LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 5.46

lat cicero phi035 perseus lat2

hoc autem tempore ita censeo decernendum: ‘quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum petet, ita haberi ut haberi per leges liceret, si anno superiore quaestor fuisset.’ quid est enim,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable