Passage
Cicero, Philippicae 5.52
lat cicero phi035 perseus lat2
quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. in quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable