LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 5.53

lat cicero phi035 perseus lat2

de exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: ‘senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetore auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi posset, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.’ dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. celeritate autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable