Passage
Cicero, Philippicae 5.7
lat cicero phi035 perseus lat2
hoc ne Cotylo quidem dicere auderet. quid enim in eum non cadit qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare poteramus? ille paludes siccare voluit; hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. quid? hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia ferri potuit? sed augur verecundus sine conlegis de auspiciis. quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum; Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris: ille biennium, hi sexennium. etiam hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? quid? non ante lata quam scripta est? quid? non ante factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus? Vbi lex Caecilia et Didia, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable