Passage
Cicero, Philippicae 6.12
lat cicero phi035 perseus lat2
sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit. negatis? num quisnam est vestrum qui tribum non habeat? certe nemo. atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. rursus reclamatis? aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? ‘Qvinqve et triginta tribvs patrono.’ populi Romani igitur est patronus L. Antonius. malam quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. non modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet?