Passage
Cicero, Philippicae 6.4
lat cicero phi035 perseus lat2
quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. mittuntur enim qui nuntient ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit! quid enim ille umquam arbitrio suo fecit? semper eo tractus est quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable