Passage
Cicero, Philippicae 6.7
lat cicero phi035 perseus lat2
nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam in tali cive liberando sine scelere non possumus.