LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 6.9.p1

lat cicero phi035 perseus lat2

quid negoti fuit? sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? sed praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable