Passage
Cicero, Philippicae 7.16
lat cicero phi035 perseus lat2
satis multa de turpitudine. dicam deinceps, ut proposui, de periculo: quod etsi minus est fugiendum quam turpitudo, tamen offendit animos maioris partis hominum magis. poteritis igitur exploratam habere pacem, cum in civitate Antonium videbitis vel potius Antonios? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidem. sed, ut video, dominabitur Lucius. est enim patronus quinque et triginta tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratus partitus est suffragium sustulit; patronus centuriarum equitum Romanorum quas item sine suffragio esse voluit, patronus eorum qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii.