LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 7.25

lat cicero phi035 perseus lat2

Bruto qui Gallia prohibuit? iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus et repudiatus est? omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable