LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 7.27

lat cicero phi035 perseus lat2

sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani, quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis; taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. te ipsum, Pansa, moneo —quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent—hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. tempus habes tale quale nemo habuit umquam. hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. quibus de rebus refers, P. Servilio adsentior.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable