Passage
Cicero, Philippicae 7.6
lat cicero phi035 perseus lat2
quamquam nos ab ineunte illius aetate usus, consuetudo, studiorum etiam honestissimorum societas similitudoque devinxit, eiusdemque cura incredibilis in asperrimis belli civilis periculis perspecta docuit non modo salutis sed etiam dignitatis meae fuisse fautorem, tamen eundem, ut dixi, nisi talis consul esset, negare esse consulem auderem: idem non modo consulem esse dico sed memoria mea praestantissimum atque optimum consulem, non quin pari virtute et voluntate alii fuerint, sed tantam causam non habuerunt in qua et voluntatem suam et virtutem declararent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable