Passage
Cicero, Philippicae 8.10
lat cicero phi035 perseus lat2
quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? multo meliora atque maiora. scelerum enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable