LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 8.12

lat cicero phi035 perseus lat2

sed quaeso, Calene, quid tu? servitutem pacem vocas? maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? quae causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse, si velit. immo aliae causae iustae, haec necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. in quo bis laberis: primum quod tuas rationes communibus interponis; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno putas. non, si tibi antea profuit, semper proderit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable