LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 8.18

lat cicero phi035 perseus lat2

et quidem, quo melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere: cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. videte quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt. quo quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable