Passage
Cicero, Philippicae 8.19
lat cicero phi035 perseus lat2
Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit, Calene, non possum. antea deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable