LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 8.26

lat cicero phi035 perseus lat2

hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. cavet mimis, aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. postulat praeterea ut chirographorum summa et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc, credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. mustelae et Tironi prospicit: de se nihil laborat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable