LOGOI

Passage

Cicero, Philippicae 8.27

lat cicero phi035 perseus lat2

quid enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? sed quid est quod de eis laboret? postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. quo impetrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? neque tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. ‘Galliam’ inquit ‘togatam remitto, comatam postulo'— otiosus videlicet esse mavolt—'cum sex legionibus’ inquit ‘eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,’ non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat dum M. Brutus C. Cassius consules prove coss. provincias obtinebunt. huius comitiis C. frater—eius est enim annus—iam repulsam tulit. ‘ipse autem ut quinquennium’ inquit ‘obtineam.'

Provenance