Passage
Cicero, Philippicae 8.28.p2
lat cicero phi035 perseus lat2
haec tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis? sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati revertistis. vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni Cotylae concessimus? cui portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem venditabant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable